- SUPPARUM
- SUPPARUMinter femmei sexus vestimenta, memoratum Plauto Epid. Act. 2. Sc. 2. v. 47.Indisiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,Supparum aut Subminiam etc. ———Nonio linteum fuit femorale, usque ad talos pendens, dictum, quod subtus appareat. De eodem Novius Pedio, Supparum purum, bellientem interim, escam meram, (Velientem interim Oscam meram, corrigit Lipsius) Afranius Epist. Tace, puella non sum, Supparo si induta sum. Varro Euntenid. Hic indutus Supparum, coronam ex auro et gemmis fudgentem gerit. Festus vestimentum puellarum lineum interpretatur, quod ea Subucula diceretur. At Vatro de L. L. l. 4. Subucula distinguit, et ab eo deducit, quod est supra: Alterum genus, inquit, quod subtus est: a quo Supparus. Quod verisimilius Ferrario est. Si enim interior vestis fuisset, quomodo ille apud Afranium negaret, se puellam esse, etsi Supparo indutus, si vestis latuisset? Non fuisse autem puellarum tantum, indicare videtur Lucanus, ubi de Marcia Catonis matrimonium repetente, l. 2. v. 364.---- Humerisque haerentia primisSuppara nudatos cingunt angusta lacertos.Ubi et vestem superiorem fuisse apparet, et primis humeris haesisse. Cur autem dicatur nudatos lacerros cinxisse, ea fortasse causa est, quod recens a funere Hortensii mariti, nudis ad plauctum pectore et lacertis, veniebat. Subicit enim, v. 365.Sic, ut erat, maesti servans lugubria cultus.Porro eleganter Tertullian. contra Gentes, vexillorum vela transversis hastulis aligata Suppara vocat et Stolas appellat crucium. Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Part. I. l. 3. c. 20. Vide de Supparo Classis Alex. Casaubon. ad Aug. Sueton. c. 97. et supra Cataplus. Salmasius vero vocem compositam esse docet, ex praepositione sub, et antiquo nomine parus, Graece φᾶρος, ac proin Subparum vel Supparum, tunicam fuisse ait seu subuculam, quae sub paro accipiatur: φᾶρος autem Graecis vocari omne vestimentum, quod iniciatur, circumiciatur atque etiam insternatur, Not. ad Tertullian. de Pallio c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.